L'évangile selon Saint Matthieu
Ch.-V.
26-03
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores
populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
26-04
et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
26-05
dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in
populo
26-06
cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
26-07
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi
et effudit super caput ipsius recumbentis
26-08
videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid
perditio haec
26-09
potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
26-10
sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri
opus bonum operata est in me
26-11
nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper
habetis
26-12
mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad
sepeliendum me fecit
26-13
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc
evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam
eius
26-15
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam
at illi constituerunt ei triginta argenteos
26-18
at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei
magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum
discipulis meis
26-21
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum
me traditurus est
26-23
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in
parapside hic me tradet
26-24
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae
autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat
ei si natus non fuisset homo ille
26-26
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac
fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc
est corpus meum
26-27
et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens
bibite ex hoc omnes
26-28
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis
effunditur in remissionem peccatorum
26-29
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis
usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno
Patris mei
26-31
tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me
in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et
dispergentur oves gregis
26-32
postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
26-35
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te
negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
26-38
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
sustinete hic et vigilate mecum
26-39
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et
dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste
verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
26-40
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit
Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
26-41
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus
quidem promptus est caro autem infirma
26-42
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non
potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
26-45
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam
et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis
traditur in manus peccatorum
26-48
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens
quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
26-55
in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem
existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud
vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
26-56
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae
prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
26-58
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium
principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris
ut videret finem
26-59
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant
falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
26-71
exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui
erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
26-73
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro
vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
26-75
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam
gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare