- Textes bibliques - L'évangile selon Saint Matthieu 25

Bible book

L'évangile selon Saint Matthieu
Ch.-V.
 
25-01
tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
 
 
 
 
C  Responsorium  Haec est virgo sapiens et una
25-02
quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
 
 
C  Responsorium  Simile est...virginibus
25-04
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Simile est...virginibus
25-06
media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Audivi vocem de caelo venientem
 
 
Vers.  Responsorium  Haec est virgo prudens
 
 
Vers.  Responsorium  Haec est virgo sapiens et una
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Media nocte clamor factus
25-07
tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Prudentes virgines aptate
 
 
Vers.  Responsorium  Quinque prudentes virgines
 
 
Vers.  Responsorium  Simile est...virginibus
25-08
fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
25-10
dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
 
 
 
 
 
 
 
 
25-13
vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
25-20
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Euge serve bone et fidelis
25-21
ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
C  Communio  Domine quinque talenta
 
 
C  Responsorium  Euge serve bone et fidelis
25-23
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
 
 
C  Communio  Domine quinque talenta
 
 
C  Responsorium  Euge serve bone et fidelis
25-29
omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
25-31
cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
 
 
Vers.  Responsorium  Hoc signum crucis
25-32
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
25-34
tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Sancti mei qui in isto
25-40
et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis