L'évangile selon Saint Matthieu
Ch.-V.
22-04
iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce
prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia
parata venite ad nuptias
22-08
tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui
invitati erant non fuerunt digni
22-09
ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate
ad nuptias
22-11
intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi
hominem non vestitum veste nuptiali
22-12
et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem
nuptialem at ille obmutuit
22-13
tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus
mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor
dentium
22-16
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes
magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et
non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
22-17
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare
Caesari an non
22-21
dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt
Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22-30
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt
sicut angeli Dei in caelo
22-32
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est
Deus mortuorum sed viventium
22-36
magister quod est mandatum magnum in lege
22-37
ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
et in tota anima tua et in tota mente tua
22-42
dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est
dicunt ei David
22-43
ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum
dicens
22-44
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam
inimicos tuos scabillum pedum tuorum