- Biblische Texte - Matthäus 17

Bible book

Matthäus
Kapitel-Vers
 
17-01
et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Claruit magnitudo
17-02
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Claruit magnitudo
17-03
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
17-04
respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
 
 
 
 
 
 
17-05
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
C  Responsorium  Ecce nubes lucida obumbravit
 
 
Vers.  Responsorium  In splendenti nube
17-06
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Ecce nubes lucida obumbravit
17-07
et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
17-09
et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat