Matthäus
Kapitel-Vers
07-01
nolite iudicare ut non iudicemini
07-02
in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua
mensura mensi fueritis metietur vobis
07-05
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis
eicere festucam de oculo fratris tui
07-08
omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et
pulsanti aperietur
07-11
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris
quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona
petentibus se
07-15
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
07-16
a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de
spinis uvas aut de tribulis ficus
07-18
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala
fructus bonos facere
07-19
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in
ignem mittitur
07-21
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum
caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est
ipse intrabit in regnum caelorum
07-24
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea
adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra
petram
07-25
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti
et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat
super petram