L'évangile selon Saint Matthieu
Ch.-V.
04-01
tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur
a diabolo
04-02
et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus
postea esuriit
04-03
et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut
lapides isti panes fiant
04-04
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet
homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
04-05
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit
eum supra pinnaculum templi
04-06
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est
enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
04-07
ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum
Deum tuum
04-08
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et
ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
04-09
et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
04-10
tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum
tuum adorabis et illi soli servies
04-11
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et
ministrabant ei
04-17
exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite
adpropinquavit enim regnum caelorum
04-18
ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres
Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes
rete in mare erant enim piscatores
04-19
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores
hominum
04-20
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
04-21
et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei
et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum
reficientes retia sua et vocavit eos
04-22
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum