Matthäus
Kapitel-Vers
02-01
cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus
Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
02-02
dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim
stellam eius in oriente et venimus adorare eum
02-06
et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus
Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
02-07
tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis
tempus stellae quae apparuit eis
02-09
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam
viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret
supra ubi erat puer
02-10
videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
02-11
et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius
et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera aurum tus et murram
02-12
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per
aliam viam reversi sunt in regionem suam
02-14
qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et
recessit in Aegyptum
02-15
et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod
dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi
filium meum
02-16
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus
est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem
et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus
quod exquisierat a magis
02-18
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel
plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
02-20
dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in
terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri