Numeri
Kapitel-Vers
07-01
Factum autem in die qua complevit Moyses tabernaculum,
et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis,
altare similiter et omnia vasa eius:
12-03
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui
morabantur in terra
13-06
de tribu Symeon Saphat filium Huri
24-05
quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
24-06
ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut
tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
24-17
videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope
orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et
percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth