Baruch
Kapitel-Vers
01-20
et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae
constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de
terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut
hodierna die
02-16
respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem
tuam et audi
02-17
aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in
inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt
honorem et iustificationem Domino
03-01
et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et
spiritus anxius clamat ad te
03-02
audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere
nostri quia peccavimus ante te
03-04
Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum
Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non
audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
04-36
circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a
Deo tibi venientem
05-01
exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue
te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna
gloriae
05-05
exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad
orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad
occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria