Jeremia
Kapitel-Vers
01-05
priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de
vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
01-07
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia
quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi
loqueris
01-08
ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit
Dominus
01-09
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit
Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
01-10
ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut
evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et
plantes
01-19
et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego
sum ait Dominus ut liberem te
02-21
ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum
quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena
04-26
aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius
destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius
04-27
haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen
consummationem non faciam
06-02
speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
09-01
quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei
09-18
festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis
10-05
in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
10-07
quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
10-24
corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
11-19
et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et
non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum
in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius
non memoretur amplius
11-20
tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes
et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam
meam
12-07
reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam
animam meam in manu inimicorum eius
12-08
facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit
contra me vocem ideo odivi eam
12-09
numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis
tincta per totum venite congregamini omnes bestiae terrae
properate ad devorandum
12-10
pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt
partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum
solitudinis
12-11
posuerunt eam in dissipationem luxitque super me
desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui
recogitet corde
13-13
et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes
habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David
super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes
habitatores Hierusalem ebrietate
14-07
si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac
propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi
peccavimus
14-08
expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis
quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator
declinans ad manendum
14-09
quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest
salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos
invocatum est ne derelinquas nos
14-19
numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est
anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas
expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et
ecce turbatio
14-20
cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum
nostrorum quia peccavimus tibi
14-22
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli
possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem
expectavimus tu enim fecisti omnia haec
15-15
tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium
15-20
et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit Dominus
15-21
et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium.
17-06
erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum
venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra
salsuginis et inhabitabili
17-17
non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis
17-18
confundantur qui persequuntur me et non confundar ego
paveant illi et non paveam ego induc super eos diem
adflictionis et duplici contritione contere eos
18-19
adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
18-20
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam
animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut
loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis
20-10
audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu
persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant
pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur
et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo
20-11
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui
persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer
quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam
delebitur
20-12
et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et
cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi
causam meam
23-05
ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen
iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et
iustitiam in terra
23-06
in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit
confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus
noster
23-09
ad prophetas contritum est cor meum in medio mei
contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et
quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum
sanctorum eius
23-18
quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit
sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivit
23-22
si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea
populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis
cogitationibus suis
25-05
cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a
pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam
dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in
saeculum
25-34
ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere
optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut
interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa
pretiosa
29-11
ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait
Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis
finem et patientiam
29-12
et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos
29-14
et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem
vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis
locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de
loco ad quem transmigrare vos feci
30-08
et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni
30-10
tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet
31-03
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi
te ideo adtraxi te miserans
31-05
adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt
plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt
31-06
quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim
surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum
31-07
quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et
hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva
Domine populum tuum reliquias Israhel
31-10
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae
procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et
custodiet eum sicut pastor gregem suum
31-11
redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu
potentioris
31-12
et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona
Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et
armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra
non esurient
31-21
statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor
tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel
revertere ad civitates tuas istas
31-34
et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem
suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a
minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor
iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius
32-21
et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno