Weisheit
Kapitel-Vers
01-07
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod
continet omnia scientiam habet vocis
02-01
dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum
taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine
hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
02-10
opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec
veterani revereamur canos multi temporis
02-12
circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et
contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata
legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
02-13
promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
02-16
tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a
viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima
iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
03-01
iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos
tormentum mortis
03-02
visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est
adflictio exitus illorum
03-03
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
03-04
et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum
inmortalitate plena est
03-05
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus
tentavit illos et invenit illos dignos se
03-06
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta
hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
03-07
fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
03-08
iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit
Dominus illorum in perpetuum
03-09
qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in
dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis
illius
03-13
maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis
incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum
in respectione animarum
03-15
bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non
concidat radix sapientiae
04-01
melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in
memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
04-14
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit
educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non
intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
04-15
quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et
respectus in electos illius
05-01
tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se
angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
05-05
quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos
sors illorum est
05-16
iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces
eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
05-17
ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu
Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet
illos
07-10
super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce
habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
07-11
venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et
innumerabilis honestas per manus illius
07-24
omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit
autem ubique et capit propter suam munditiam
07-25
vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est
claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in
illa incurrit
07-26
candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei
maiestatis et imago bonitatis illius
08-01
adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit
omnia suaviter
08-07
et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent
virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et
virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus
08-18
et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum
illius honestas sine defectione et in certamine loquellae
illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum
ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
09-04
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me
reprobare a pueris tuis
09-05
quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo
infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et
legum
09-10
mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede
magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid
acceptum sit apud te
10-10
haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum
honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
10-14
et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi
sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et
mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi
claritatem aeternam
10-17
et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit
illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in
luce stellarum nocte
10-19
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine
inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
10-20
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem
manum tuam laudaverunt pariter
10-21
quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium
fecit dissertas
11-24
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas
peccata hominum propter paenitentiam
11-25
diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae
fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
11-27
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas
amas
12-01
bonus enim spiritus tuus est in omnibus
16-01
propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et
per multitudinem bestiarum exterminati sunt
16-20
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum
panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum
in se habentem et omnis saporis suavitatem
17-01
magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua
propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
18-14
cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo
cursu medium iter haberet
18-15
omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus
debellator in mediam exterminii terram prosilivit
18-24
in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis
terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum
erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius
erat scripta
19-06
omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur
deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
19-19
ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua
extinguentis naturae obliviscebatur