Hohes Lied
Kapitel-Vers
01-02
fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo
adulescentulae dilexerunt te
01-03
trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua
exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super
vinum recti diligunt te
01-04
nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula
Cedar sicut pelles Salomonis
01-06
indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in
meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
01-11
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
01-14
ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui
columbarum
02-01
ego flos campi et lilium convallium
02-02
sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
02-03
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter
filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius
dulcis gutturi meo
02-06
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
02-10
et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea
formonsa mea et veni
02-11
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
02-12
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox
turturis audita est in terra nostra
02-13
ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem
surge amica mea speciosa mea et veni
02-14
columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae
ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim
tua dulcis et facies tua decora
03-04
paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea
tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris
meae et in cubiculum genetricis meae
03-06
quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi
ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
03-11
egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in
diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis
illius et in die laetitiae cordis eius
04-01
quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui
columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut
greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
04-06
donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem
murrae et ad collem turis
04-07
tota pulchra es amica mea et macula non est in te
04-08
veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de
capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de
montibus pardorum
04-09
vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in
uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
04-10
quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora
ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
04-11
favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua
et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
04-12
hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons
signatus
04-13
emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum
fructibus cypri cum nardo
04-15
fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu
de Libano
04-16
surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant
aromata illius
05-01
veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum
pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui
murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi
vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini
carissimi
05-06
pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque
transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et
non inveni illum vocavi et non respondit mihi
05-07
invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt
me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
05-08
adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut
nuntietis ei quia amore langueo
05-10
dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
05-11
caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum
nigrae quasi corvus
05-16
guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est
dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
06-01
dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis
ut pascatur in hortis et lilia colligat
06-03
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem
terribilis ut castrorum acies ordinata
06-08
una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa
genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam
praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
06-09
quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens
pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
06-10
descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut
inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
06-12
revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut
intueamur te
07-04
collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in
Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut
turris Libani quae respicit contra Damascum
07-05
caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura
regis vincta canalibus
07-06
quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
07-07
statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
07-08
dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt
ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
07-11
veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
07-12
mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores
fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi
ubera mea
08-02
adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis
et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum
granatorum meorum
08-03
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
08-07
aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina
obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro
dilectione quasi nihil despicient eum