- Textes bibliques - Les Proverbes

Bible book

Les Proverbes
Ch.-V.
 
01-08
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Fili noli deficere
01-09
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
01-20
sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
01-21
in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
01-22
usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
01-32
aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
01-33
qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
02-19
omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
03-02
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
 
 
03-03
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
 
 
03-05
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
03-06
in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
03-09
honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
 
 
Vers.  Responsorium  Abscondite eleemosynam
 
 
Vers.  Responsorium  Audi fili mi disciplinam
03-10
et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
 
 
Vers.  Responsorium  Abscondite eleemosynam
 
 
Vers.  Responsorium  Audi fili mi disciplinam
03-11
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
03-20
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
03-26
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
04-10
audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
 
 
04-11
viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
05-01
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
Vers.  Responsorium  Praebe fili cor tuum...custodiant
06-20
conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
 
 
06-21
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
 
 
07-04
dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
Vers.  Responsorium  Super salutem...dilexi
08-04
o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
 
 
Vers.  Responsorium  Aversio parvulorum interficiet
08-17
ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
08-18
mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
Vers.  Tractus - canticus  Ego diligentes me
08-19
melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
Vers. 2 Tractus - canticus  Ego diligentes me
08-22
Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio
 
 
08-23
ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
08-24
necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
 
 
08-25
necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
08-26
adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
08-27
quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos
08-30
cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
09-01
sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
09-05
venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
 
 
Vers. 2 Tractus - canticus  Ab ortu solis
22-01
melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona
23-24
exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
23-26
praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
 
 
25-16
mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
Vers.  Responsorium  Verbum iniquum et dolosum
30-08
vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
30-09
ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
Vers.  Responsorium  Verbum iniquum et dolosum
31-29
res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
31-30
sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur