- Biblische Texte - Exodus 32

Bible book

Exodus
Kapitel-Vers
 
32-11
Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta
 
 
32-12
ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui
 
 
Vers.  Responsorium  Genti peccatrici populo pleno
 
 
Vers.  Responsorium  Recordare Domine testamenti
32-13
recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper
32-14
placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum
32-15
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte
Vers.  Responsorium  Splendida facta est facies