1. Makkabäer
Kapitel-Vers
02-50
nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas
vestras pro testamento patrum
04-08
et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis
multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
04-09
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari
Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu
04-10
et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et
testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante
faciem nostram hodie
04-56
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt
holocausta cum laetitia et salutaria laudis
04-57
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et
dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas
04-58
et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est
obprobrium gentium
05-17
dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade
et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus
Ionathas ibimus in Galaditin
05-24
et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt
Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
06-39
et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos
resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades
ignis
06-41
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis
eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim
exercitus magnus valde et fortis
06-42
et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et
ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
09-20
et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos
09-21
et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel