Judith
Ch.-V.
06-15
dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias
07-16
melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam
moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores
nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros
07-19
peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem
fecimus
07-20
tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica
iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui
ignorat te
08-14
sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et
indulgentiam eius lacrimis postulemus
08-16
et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu
constituti humiliato servientes illi
08-19
pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in
confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus
praeter ipsum
09-10
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella
ab initio et Dominus nomen est tibi
09-11
erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem
eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui
promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum
honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui
09-17
Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae
exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia
praesumentem
13-13
et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas
quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel
13-17
dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit
sperantes in se
13-22
universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit
te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit
inimicos nostros
13-23
porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta
es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super
terram
13-24
benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te
direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum
13-25
quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus
tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in
aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter
angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae
ante conspectum Dei nostri
15-10
quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una
voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu
honorificentia populi nostri
15-11
quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod
castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo
et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in
aeternum
16-03
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
16-04
qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos
de manu omnium inimicorum nostrorum
16-07
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in
manus feminae et confudit eum
16-15
hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16-16
Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et
quem superare nemo potest