- Biblische Texte - Tobit 13
Gregorianisches Repertoire
> Biblische Texte - Tobit 13
DE
EN
FR
Bible book
Tobit
Kapitel-Vers
13-01
aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
Magnus es Domine Deus noster quoniam tu castigas
13-02
quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
Magnus es Domine Deus noster quoniam tu castigas
13-10
benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
Benedicite Dominum omnes electi
13-13
luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
Luce splendida fulgebis ex natione longinqua
Luce splendida fulgebit et omnes fines
13-14
nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
Luce splendida fulgebis ex natione longinqua
Omnes nationes venient
13-21
portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
Lapides pretiosi omnes muri tui
Lapides pretiosi omnes muri tui et turres
13-22
ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur
Plateae Ierusalem gaudebunt
Plateae tuae Ierusalem