Les Livres des Chroniques I
Ch.-V.
15-28
universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in
iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et
citharis concrepantes
15-29
cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem
David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem
David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
16-27
confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
16-31
laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
21-08
dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro
aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi
22-01
dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in
holocaustum Israhel
28-03
Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis
28-09
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus
et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum
29-11
tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque
victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in
terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes
principes
29-17
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas
unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa
haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti
gaudio tibi offerre donaria
29-18
Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum
custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in
venerationem tui mens ista permaneat