1. Könige
Kapitel-Vers
01-39
sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et
unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus
vivat rex Salomon
01-45
unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in
Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est
vox quam audistis
02-35
et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super
exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar
03-20
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum
de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu
suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
04-29
dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam
nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore
maris
05-17
Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:
07-11
et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant
similiterque de cedro
08-13
aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum
solium tuum in sempiternum
08-15
et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore
suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens
08-20
confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique
pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus
est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
08-27
ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si
enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto
magis domus haec quam aedificavi
08-28
sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine
Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram
te hodie
08-29
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die
super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias
orationem qua orat te servus tuus in loco isto
08-35
si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata
eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo
et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam
08-36
exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et
populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent
et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in
possessionem
08-42
extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc
08-43
tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies
omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi
populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et
probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam
aedificavi
08-48
et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota
anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt
et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus
eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi
nomini tuo
08-49
exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum
et preces et facies iudicium eorum
08-60
et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et
non est ultra absque eo
17-04
et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te
ibi
17-06
corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter
panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
18-36
Cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, ostende hodie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec.
18-37
Exaudi me Domine, exaudi me: ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
18-45
Cumque se verteret huc itaque illuc, ecce caeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel: