- Textes bibliques - La Genèse 22

Bible book

La Genèse
Ch.-V.
 
22-01
quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
22-02
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
22-07
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
22-11
et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
22-12
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
22-15
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
22-17
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
 
 
Vers.  Responsorium  Dixit angelus ad Iacob
 
 
Vers.  Responsorium  Locutus est Dominus ad Abraham
22-18
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
Vers.  Responsorium  Angelus Domini vocavit
 
 
Vers.  Responsorium  Vocavit angelus Domini