Esdras II (IV Esdras) 2
1 | haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas , quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia. | |
2 | mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta. | |
3 | educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis. | |
4 | modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam. | |
5 | ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare, | |
6 | ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat. | |
7 | dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum. | |
8 | vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae, | |
9 | quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens. | |
10 | haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel. | |
11 | et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis. | |
12 | lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur. | |
13 | ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur iam paratum est vobis regnum, vigilate. | |
14 | testare testare , caelum et terram , omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus. | |
15 | mater, conplectere filios tuos , educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. | |
16 | et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis. | |
17 | noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus. | |
18 | mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus | |
19 | et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos. | |
20 | viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da , orfanum tuere, nudum vesti, | |
21 | confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte, | |
22 | senem et iuvenem intra muros tuos serva, | |
23 | mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea. | |
24 | pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua. | |
25 | nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum. | |
26 | servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet , ego enim eos requiram de numero tuo. | |
27 | noli satagere , cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris. | |
28 | zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus. | |
29 | manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant. | |
30 | iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam , dicit Dominus. | |
31 | filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens. | |
32 | amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A. | |
33 | ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini. | |
34 | ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet. | |
35 | parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis. | |
36 | fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum. | |
37 | commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit | |
38 | surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini. | |
39 | qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt. | |
40 | recipe , Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt. | |
41 | filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio. | |
42 | ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum. | |
43 | et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur ego autem miraculo tenebar. | |
44 | tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine? | |
45 | qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei modo coronantur et accipiunt palmas. | |
46 | et dixi ad angelum : ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit? | |
47 | qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. | |
48 | tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti. |