Epistula Iacobi 02
1 | Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. | |
2 | Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, | |
3 | et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: | |
4 | nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? | |
5 | Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? | |
6 | vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia? | |
7 | nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? | |
8 | Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: | |
9 | si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. | |
10 | Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. | |
11 | Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis. | |
12 | Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. | |
13 | Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium. | |
14 | Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? | |
15 | Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, | |
16 | dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit? | |
17 | Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. | |
18 | Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. | |
19 | Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt. | |
20 | Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? | |
21 | Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? | |
22 | Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? | |
23 | Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. | |
24 | Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum? | |
25 | Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuntios, et alia via eiiciens? | |
26 | Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. |