Epistula ad Hebraeos 2
1 | Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. | |
2 | Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem: | |
3 | quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, | |
4 | contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. | |
5 | Non enim angelis subiecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur. | |
6 | Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum? | |
7 | Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. | |
8 | Omnia subiecisti sub pedibus eius. In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei. | |
9 | Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. | |
10 | Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. | |
11 | Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: | |
12 | Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te. | |
13 | Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. | |
14 | Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: | |
15 | et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. | |
16 | Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. | |
17 | Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. | |
18 | In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari. |