Epistula II ad Timotheum 2
1 | Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu: | |
2 | et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. | |
3 | Labora sicut bonus miles Christi Iesu. | |
4 | Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit. | |
5 | Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. | |
6 | Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. | |
7 | Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. | |
8 | Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, | |
9 | in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. | |
10 | Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria caelesti. | |
11 | Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: | |
12 | si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: | |
13 | si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. | |
14 | Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. | |
15 | Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. | |
16 | Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: | |
17 | et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Philetus, | |
18 | qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorumdam fidem. | |
19 | Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. | |
20 | In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. | |
21 | Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. | |
22 | Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. | |
23 | Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites. | |
24 | Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, | |
25 | cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, | |
26 | et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. |