Epistula ad Colossenses 2
1 | 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: | |
2 | 2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu: | |
3 | 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. | |
4 | 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. | |
5 | 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum eius, quae in Christo est, fidei vestrae. | |
6 | 6 Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum, in ipso ambulate, | |
7 | 7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. | |
8 | 8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: | |
9 | 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: | |
10 | 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: | |
11 | 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: | |
12 | 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. | |
13 | 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: | |
14 | 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: | |
15 | 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. | |
16 | 16 Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum: | |
17 | 17 quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. | |
18 | 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, | |
19 | 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. | |
20 | 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? | |
21 | 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: | |
22 | 22 quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum: | |
23 | 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. |