Epistula II ad Corinthios 11
1 | utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me | |
2 | aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo | |
3 | timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo | |
4 | nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini | |
5 | existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis | |
6 | et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis | |
7 | aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis | |
8 | alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum | |
9 | et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo | |
10 | est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae | |
11 | quare quia non diligo vos Deus scit | |
12 | quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos | |
13 | nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi | |
14 | et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis | |
15 | non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum | |
16 | iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier | |
17 | quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae | |
18 | quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor | |
19 | libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes | |
20 | sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit | |
21 | secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego | |
22 | Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego | |
23 | ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter | |
24 | a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi | |
25 | ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui | |
26 | in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus | |
27 | in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate | |
28 | praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum | |
29 | quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror | |
30 | si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor | |
31 | Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior | |
32 | Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet | |
33 | et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius |