Epistula I ad Corinthios 1
1 | Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, | |
2 | ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. | |
3 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. | |
4 | Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu: | |
5 | quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. | |
6 | Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: | |
7 | ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi, | |
8 | qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi. | |
9 | Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri. | |
10 | Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. | |
11 | Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. | |
12 | Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi. | |
13 | Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? | |
14 | Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: | |
15 | ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. | |
16 | Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. | |
17 | Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. | |
18 | Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. | |
19 | Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. | |
20 | Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? | |
21 | Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. | |
22 | Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: | |
23 | nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, | |
24 | ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: | |
25 | quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. | |
26 | Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: | |
27 | sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: | |
28 | et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: | |
29 | ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. | |
30 | Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: | |
31 | ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. |