Evangelium secundum Ioannem 16
1 | haec locutus sum vobis ut non scandalizemini | |
2 | absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo | |
3 | et haec facient quia non noverunt Patrem neque me | |
4 | sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis | |
5 | haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis | |
6 | sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum | |
7 | sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos | |
8 | et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio | |
9 | de peccato quidem quia non credunt in me | |
10 | de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me | |
11 | de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est | |
12 | adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo | |
13 | cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis | |
14 | ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis | |
15 | omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis | |
16 | modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem | |
17 | dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem | |
18 | dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur | |
19 | cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me | |
20 | amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium | |
21 | mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum | |
22 | et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis | |
23 | et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis | |
24 | usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum | |
25 | haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis | |
26 | illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis | |
27 | ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi | |
28 | exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem | |
29 | dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis | |
30 | nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi | |
31 | respondit eis Iesus modo creditis | |
32 | ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est | |
33 | haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum |