Evangelium secundum Lucam 13
1  | Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. | |
2  | Et respondens dixit illis: "Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? | |
3  | Non, dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. | |
4  | Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam, et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? | |
5  | Non, dico vobis, sed si paenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis". | |
6  | Dicebat autem et hanc similitudinem: "Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. | |
7  | Dixit autem ad cultorem vineae: 'Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam; ut quid etiam terram occupat?' | |
8  | At ille respondens, dicit illi: 'Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, | |
9  | et siquidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam'." | |
10  | Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. | |
11  | Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. | |
12  | Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: "Mulier, dimissa es ab infirmitate tua". | |
13  | Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. | |
14  | Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: "Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati". | |
15  | Respondens autem ad illum Dominus, dixit: "Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? | |
16  | Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?" | |
17  | Et cum haec diceret, erubescant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriosae fiebant ab eo. | |
18  | Dicebat ergo: "Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? | |
19  | Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres caeli requieverunt in ramis eius". | |
20  | Et iterum dixit: "Cui simile aestimabo regnum Dei? | |
21  | Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum". | |
22  | Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Ierusalem. | |
23  | Ait autem illi quidam: "Domine, si pauci sunt, qui salvantur?" Ipse autem dixit ad illos: | |
24  | "Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. | |
25  | Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes 'Domine, aperi nobis' et respondens dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis'. | |
26  | Tunc incipietis dicere: 'Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti'. | |
27  | Et dicet vobis: 'Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis'. | |
28  | Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Iacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. | |
29  | Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. | |
30  | Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi". | |
31  | In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: "Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere". | |
32  | Et ait illis: "Ite, et dicite vulpi illi: 'Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. | |
33  | Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem'. | |
34  | Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? | |
35  | Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: 'Benedictus qui venit in nomine Domini'." |