Evangelium secundum Lucam 11
1  | et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos | |
2  | et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum | |
3  | panem nostrum cotidianum da nobis cotidie | |
4  | et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem | |
5  | et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes | |
6  | quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum | |
7  | et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi | |
8  | dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios | |
9  | et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis | |
10  | omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur | |
11  | quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi | |
12  | aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem | |
13  | si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se | |
14  | et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae | |
15  | quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia | |
16  | et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo | |
17  | ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet | |
18  | si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia | |
19  | si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt | |
20  | porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei | |
21  | cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet | |
22  | si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit | |
23  | qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit | |
24  | cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi | |
25  | et cum venerit invenit scopis mundatam | |
26  | et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus | |
27  | factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti | |
28  | at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt | |
29  | turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae | |
30  | nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti | |
31  | regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic | |
32  | viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic | |
33  | nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant | |
34  | lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit | |
35  | vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint | |
36  | si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te | |
37  | et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit | |
38  | Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium | |
39  | et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate | |
40  | stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit | |
41  | verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis | |
42  | sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere | |
43  | vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro | |
44  | vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt | |
45  | respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis | |
46  | at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas | |
47  | vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos | |
48  | profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra | |
49  | propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur | |
50  | ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista | |
51  | a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione | |
52  | vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis | |
53  | cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis | |
54  | insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum |