Evangelium secundum Marcum 1
1 | initium evangelii Iesu Christi Filii Dei | |
2 | sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam | |
3 | vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius | |
4 | fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum | |
5 | et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua | |
6 | et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat | |
7 | et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius | |
8 | ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto | |
9 | et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne | |
10 | et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso | |
11 | et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui | |
12 | et statim Spiritus expellit eum in desertum | |
13 | et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi | |
14 | postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei | |
15 | et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio | |
16 | et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores | |
17 | et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum | |
18 | et protinus relictis retibus secuti sunt eum | |
19 | et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia | |
20 | et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum | |
21 | et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos | |
22 | et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae | |
23 | et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit | |
24 | dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei | |
25 | et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine | |
26 | et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo | |
27 | et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei | |
28 | et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae | |
29 | et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne | |
30 | decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa | |
31 | et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis | |
32 | vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes | |
33 | et erat omnis civitas congregata ad ianuam | |
34 | et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum | |
35 | et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat | |
36 | et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant | |
37 | et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te | |
38 | et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni | |
39 | et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens | |
40 | et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare | |
41 | Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare | |
42 | et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est | |
43 | et comminatus ei statim eiecit illum | |
44 | et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis | |
45 | at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique |