Evangelium secundum Matthaeum 22
1 | et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens | |
2 | simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo | |
3 | et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire | |
4 | iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias | |
5 | illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam | |
6 | reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt | |
7 | rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit | |
8 | tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni | |
9 | ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias | |
10 | et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium | |
11 | intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali | |
12 | et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit | |
13 | tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium | |
14 | multi autem sunt vocati pauci vero electi | |
15 | tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone | |
16 | et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum | |
17 | dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non | |
18 | cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae | |
19 | ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium | |
20 | et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio | |
21 | dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo | |
22 | et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt | |
23 | in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum | |
24 | dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo | |
25 | erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo | |
26 | similiter secundus et tertius usque ad septimum | |
27 | novissime autem omnium et mulier defuncta est | |
28 | in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam | |
29 | respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei | |
30 | in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo | |
31 | de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis | |
32 | ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium | |
33 | et audientes turbae mirabantur in doctrina eius | |
34 | Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum | |
35 | et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum | |
36 | magister quod est mandatum magnum in lege | |
37 | ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua | |
38 | hoc est maximum et primum mandatum | |
39 | secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum | |
40 | in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae | |
41 | congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus | |
42 | dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David | |
43 | ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens | |
44 | dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum | |
45 | si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est | |
46 | et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare |