 
			
			Evangelium secundum Matthaeum 16
| 1 | et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis | |
| 2 | at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum | |
| 3 | et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum | |
| 4 | faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit | |
| 5 | et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere | |
| 6 | qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum | |
| 7 | at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus | |
| 8 | sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis | |
| 9 | nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis | |
| 10 | neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis | |
| 11 | quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum | |
| 12 | tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum | |
| 13 | venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis | |
| 14 | at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis | |
| 15 | dicit illis vos autem quem me esse dicitis | |
| 16 | respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi | |
| 17 | respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est | |
| 18 | et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam | |
| 19 | et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis | |
| 20 | tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus | |
| 21 | exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere | |
| 22 | et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc | |
| 23 | qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum | |
| 24 | tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me | |
| 25 | qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam | |
| 26 | quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua | |
| 27 | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius | |
| 28 | amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo |