Prophetia Danielis 12
1 | In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. | |
2 | Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: (u) alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper. | |
3 | Qui autem docti fuerint, (v) fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. |