Liber Ieremiae 10
1 | audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel | |
2 | haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes | |
3 | quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia | |
4 | argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur | |
5 | in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene | |
6 | non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine | |
7 | quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui | |
8 | pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est | |
9 | argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec | |
10 | Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius | |
11 | sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt | |
12 | qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos | |
13 | ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis | |
14 | stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis | |
15 | vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt | |
16 | non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi | |
17 | congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione | |
18 | quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur | |
19 | vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam | |
20 | tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas | |
21 | quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est | |
22 | vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum | |
23 | scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos | |
24 | corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me | |
25 | effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt |