Sirach 3
1 | filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio | |
2 | iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis | |
3 | Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios | |
4 | qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur | |
5 | et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam | |
6 | qui honorat patrem iucundabitur in filiis | |
7 | qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri | |
8 | qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt | |
9 | in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum | |
10 | ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet | |
11 | benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta | |
12 | ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio | |
13 | gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore | |
14 | fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius | |
15 | et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione | |
16 | nam pro peccato matris restituetur tibi bonum | |
17 | et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata | |
18 | quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem | |
19 | fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris | |
20 | quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam | |
21 | quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur | |
22 | altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus | |
23 | non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis | |
24 | in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus | |
25 | plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi | |
26 | multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum | |
27 | cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit | |
28 | cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur | |
29 | cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum | |
30 | synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur | |
31 | cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam | |
32 | sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit | |
33 | ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis | |
34 | et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum |