Liber Proverbiorum 5
1 | verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua | |
2 | quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum | |
3 | ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges | |
4 | noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas | |
5 | ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis | |
6 | date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo | |
7 | bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius | |
8 | aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt | |
9 | aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem | |
10 | aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius | |
11 | beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit | |
12 | gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae | |
13 | deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum | |
14 | he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum | |
15 | vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis | |
16 | zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam | |
17 | heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum | |
18 | teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius | |
19 | ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum | |
20 | caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem | |
21 | lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus | |
22 | mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius | |
23 | nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae | |
24 | samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo | |
25 | ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo | |
26 | phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius | |
27 | sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet | |
28 | coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam | |
29 | res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas | |
30 | sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur | |
31 | thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius |