Liber Proverbiorum 23
1 | quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam | |
2 | et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam | |
3 | ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii | |
4 | noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum | |
5 | ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum | |
6 | ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius | |
7 | quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum | |
8 | cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos | |
9 | in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui | |
10 | ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas | |
11 | propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum | |
12 | ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae | |
13 | noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur | |
14 | tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis | |
15 | fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum | |
16 | et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua | |
17 | non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die | |
18 | quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur | |
19 | audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum | |
20 | noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt | |
21 | quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio | |
22 | audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua | |
23 | veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam | |
24 | exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo | |
25 | gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te | |
26 | praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant | |
27 | fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena | |
28 | insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit | |
29 | cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum | |
30 | nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis | |
31 | ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande | |
32 | sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet | |
33 | oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa | |
34 | et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo | |
35 | et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam |