Liber Proverbiorum 3
1 | fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum | |
2 | longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi | |
3 | misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui | |
4 | et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus | |
5 | habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae | |
6 | in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos | |
7 | ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo | |
8 | sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum | |
9 | honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum | |
10 | et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt | |
11 | disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis | |
12 | quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi | |
13 | beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia | |
14 | melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius | |
15 | pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari | |
16 | longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria | |
17 | viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae | |
18 | lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus | |
19 | Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia | |
20 | sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt | |
21 | fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium | |
22 | et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis | |
23 | tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget | |
24 | si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus | |
25 | ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum | |
26 | Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris | |
27 | noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac | |
28 | ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare | |
29 | ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam | |
30 | ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit | |
31 | ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius | |
32 | quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius | |
33 | egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur | |
34 | inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam | |
35 | gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia |