Liber Proverbiorum 2
1 | fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te | |
2 | ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam | |
3 | si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae | |
4 | si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam | |
5 | tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies | |
6 | quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia | |
7 | custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter | |
8 | servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens | |
9 | tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam | |
10 | si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit | |
11 | consilium custodiet te prudentia servabit te | |
12 | ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur | |
13 | qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas | |
14 | qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis | |
15 | quorum viae perversae et infames gressus eorum | |
16 | ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos | |
17 | et relinquit ducem pubertatis suae | |
18 | et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius | |
19 | omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae | |
20 | ut ambules in via bona et calles iustorum custodias | |
21 | qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea | |
22 | impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea |