 
			
			Liber Psalmorum 80
| 1 | in finem pro torcularibus Asaph | |
| 2 | exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob | |
| 3 | sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara | |
| 4 | bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae | |
| 5 | quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob | |
| 6 | testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit | |
| 7 | devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt | |
| 8 | in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma | |
| 9 | audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me | |
| 10 | non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum | |
| 11 | ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud | |
| 12 | et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi | |
| 13 | et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis | |
| 14 | si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset | |
| 15 | pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam | |
| 16 | inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo | |
| 17 | et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos |