Liber Psalmorum 75
1 | in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium | |
2 | notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius | |
3 | et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion | |
4 | ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma | |
5 | inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis | |
6 | turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis | |
7 | ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos | |
8 | tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua | |
9 | de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit | |
10 | cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma | |
11 | quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi | |
12 | vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili | |
13 | et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae |