Liber Psalmorum 41
1 | in finem in intellectum filiis Core | |
2 | quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus | |
3 | sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam et parebo ante faciem Dei | |
4 | fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus | |
5 | haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis | |
6 | quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei | |
7 | Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico | |
8 | abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt | |
9 | in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae | |
10 | dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus | |
11 | dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus | |
12 | quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus |