 
			
			Liber Psalmorum 36
| 1 | ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | |
| 2 | quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident | |
| 3 | spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius | |
| 4 | delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui | |
| 5 | revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet | |
| 6 | et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem | |
| 7 | subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias | |
| 8 | desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris | |
| 9 | quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram | |
| 10 | et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies | |
| 11 | mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | |
| 12 | observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis | |
| 13 | Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius | |
| 14 | gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde | |
| 15 | gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur | |
| 16 | melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas | |
| 17 | quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus | |
| 18 | novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit | |
| 19 | non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | |
| 20 | quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt | |
| 21 | mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet | |
| 22 | quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt | |
| 23 | apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet | |
| 24 | cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam | |
| 25 | iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes | |
| 26 | tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit | |
| 27 | declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi | |
| 28 | quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit | |
| 29 | iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam | |
| 30 | os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium | |
| 31 | lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius | |
| 32 | considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum | |
| 33 | Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi | |
| 34 | expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis | |
| 35 | vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani | |
| 36 | et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius | |
| 37 | custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico | |
| 38 | iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt | |
| 39 | salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis | |
| 40 | et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo |