Liber Psalmorum 32
1 | psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio | |
2 | confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi | |
3 | cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione | |
4 | quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide | |
5 | diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra | |
6 | verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum | |
7 | congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | |
8 | timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | |
9 | quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | |
10 | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | |
11 | consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem | |
12 | beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi | |
13 | de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum | |
14 | de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | |
15 | qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum | |
16 | non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae | |
17 | fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | |
18 | ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius | |
19 | ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | |
20 | anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est | |
21 | quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus | |
22 | fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te |