Liber Psalmorum 29
1  | psalmus cantici in dedicatione domus David | |
2  | exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me | |
3  | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me | |
4  | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum | |
5  | psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius | |
6  | quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia | |
7  | ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum | |
8  | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus | |
9  | ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor | |
10  | quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam | |
11  | audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus | |
12  | convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia | |
13  | ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi |