 
			
			Liber Psalmorum 26
| 1 | David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo | |
| 2 | dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | |
| 3 | si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo | |
| 4 | unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius | |
| 5 | quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | |
| 6 | in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino | |
| 7 | exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me | |
| 8 | tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram | |
| 9 | ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus | |
| 10 | quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me | |
| 11 | legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos | |
| 12 | ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | |
| 13 | credo videre bona Domini in terra viventium | |
| 14 | expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum |