Liber Psalmorum 148
1 | Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis | |
2 | laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius | |
3 | laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | |
4 | laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est | |
5 | laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | |
6 | statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | |
7 | laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi | |
8 | ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius | |
9 | montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | |
10 | bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae | |
11 | reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae | |
12 | iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini | |
13 | quia exaltatum est nomen eius solius | |
14 | confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi |