Liber Psalmorum 131
1 | Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius | |
2 | sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob | |
3 | si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei | |
4 | si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem | |
5 | et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob | |
6 | ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae | |
7 | introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius | |
8 | surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae | |
9 | sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt | |
10 | propter David servum tuum non avertas faciem christi tui | |
11 | iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam | |
12 | si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam | |
13 | quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi | |
14 | haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam | |
15 | viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus | |
16 | sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt | |
17 | illic producam cornu David paravi lucernam christo meo | |
18 | inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea |