Liber Psalmorum 121
1 | canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus | |
2 | stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem | |
3 | Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum | |
4 | illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini | |
5 | quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David | |
6 | rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te | |
7 | fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis | |
8 | propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te | |
9 | propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi |